domingo, 24 de enero de 2016
ΛΥΣΙΑΣ, Ἐπιτάφιος [21]
ΛΥΣΙΑΣ, Έπιτάφιος [20]
miércoles, 20 de enero de 2016
PHAEDRVS, 1,5
NVMQVAM EST FIDELIS CVM POTENTE SOCIETAS:
TESTATVR HAEC FABELLA PROPOSITVM MEVM.
VACCA ET CAPELLA ET PATIENS OVIS INIVRIAE
SOCII FVERE CVM LEONE IN SALTIBVS.
HI CVM CEPISSENT CERVVM VASTI CORPORIS,
SIC EST LOCVTVS, PARTIBVS FACTIS, LEO:
EGO PRIMAM TOLLO, †NOMINOR QVIA LEO;
SECVNDAM, QVIA SVM FORTIS, TRIBVETIS MIHI;
TVM, QVIA PLVS VALEO, ME SEQVETVR TERTIA;
MALO AFFICIETVR SI QVIS QVARTAM TETIGERIT.
SIC TOTAM PRAEDAM SOLA IMPROBITAS ABSTVLIT.
PHAEDRVS, 1,4
AMITTIT MERITO PROPRIVM QVI ALIENVM ADPETIT.
CANIS PER FLVMEN CARNEM CVM FERRET NATANS,
LYMPHARVM IN SPECVLO VIDIT SIMVLACRVM SVVM,
ALIAMQVE PRAEDAM AB ALTERO FERRI PVTANS
ERIPERE VOLVIT; VERVM DECEPTA AVIDITAS
ET QVEM TENEBAT ORE DIMISIT CIBVM,
NEC QVEM PETEBAT POTVIT ADEO ADTINGERE.
sábado, 16 de enero de 2016
ΛΥΣΙΑΣ, Ἐπιτάφιος [18] [19]
νόμῳ τοὺς ἀγαθοὺς τιμῶντες καὶ τοὺς κακοὺς κολάζοντες, ἡγησάμενοι θηρίων μὲν ἔργον εἶναι ὑπ᾽ ἀλλήλων βίᾳ κρατεῖσθαι, ἀνθρώποις δὲ προσήκειν νόμῳ μὲν ὁρίσαι τὸ δίκαιον, λόγῳ δὲ πεῖσαι, ἔργῳ δὲ τούτοις ὑπηρετεῖν, ὑπὸ νόμου μὲν βασιλευομένους, ὑπὸ λόγου δὲ διδασκομένους.